- VAH
- VAHGraece οὐὰ vel οὐᾶ, quod ex Latino ortum; vocula insultantis, Marci c. 15. v. 29. Οὐὰ ὀ καταλύων τὸν ναὸν. Item laudantis et admirantis, idem que valet, quod ςθαυμαςτῶς, σοφῶς, ῏εν, ὕπερευ, et similes. Apud Comicos frequens,Vah, qualem me putas esse ——EtTum Syrum illum impulsorem, vah quibus illum lacerarem modis?Ut et in acclamationibus Veterum. Sic apud Dionem in Nerone πάντων δὲ τῶ ἀνθρώπων, καὶ αὐτῶν τῶ Βουλευτῶν ὅτι μάλιςτα συμβοώτων, Ο᾿λυμπιονικα οὔα. Πυθιονίκα οὔα. Α῎υγουςτε, Αὔγουςτε. Νέρωνι τῳ Η῾ρακλεῖ κτλ. Ubi Interpretes verterunt Olympionica ova, Pythionica ova. Cum tamen οὔα seu οὐὰ, nihil aliud sit quam vah Latinum; quod et Graeci usurpârunt, in illis acclamationibus, vel etiam Scriptores Graeci, qui ipsissima verba illarum acclamationum referunt, cum coetera Graece expressissent, vocem hanc ex Latino retinuerunt. Sed verius est, illos eam quoque usurpâsse, uti et ex Arriano discimus, l. 3. c. 23. Vide Salmas. Notis ad Treb. Pollionem in vit. Claudii, c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.